monumenta.ch > Cassiodorus > 19
Cassiodorus, Historia Gothorum, XVIII.Cniva rex Gothorum post obitum Ostrogothae exercitum in Moesiam ducit, et variis praeliis Romanos infestat; in quibus Decius coeditur. <<<     >>> XX.Gothi regnante Gallieno in Asiam involant, Dianae Ephesinae templum incendunt, Chalcedoniam subvertunt, Troiam vastant, Thraciam infestant.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XIX.Quo pacto Gallus et Volusianus foedus cum Gothis inierint, et Aemylianus Moesiam infestarit.

1 Defuncto tunc Decio, Gallus et Volusianus regno potiti sunt Romanorum, quando et pestilens morbus [al., pestilens annus morbis] pene istius necessitatis consimilis, ut nos ante hos novem annos experti sumus, faciem totius orbis foedavit, supra modum quoque Alexandriam totiusque Aegypti loca devastans, Dionysio historico super hanc cladem lacrymabiliter exponente, quam et noster conscripsit venerabilis martyr Christi episcopus Cyprianus in libro cuius titulus est de Mortalitate.
2 Tunc et Aemylianus quidam, Gothis saepe ob principum negligentiam Moesiam devastantibus, ut vidit licere, nec a quoquam sine magno reipublicae dispendio removeri, similiter suae fortunae arbitratus posse evenire, tyrannidem in Moesiam arripuit; omnique manu militari ascita, coepit urbes et populos devastare. Contra quem intra paucos menses multitudo apparatus accrescens, non minimum incommodum reipublicae parturivit.
3 Qui tamen in ipso pene nefario conatus sui initio exstinctus, et vitam et imperium, quod invadebat [al., inhiabat], amisit. Supradicti vero Gallus et Volusianus imperatores, quamvis vix biennio in imperio perseverantes ab hac luce migrarint; tamen ipso biennio quo adfuere, ubique pacati, ubique regnavere gratiosi, praeterquam [Niv., propter quae] quod unum eorum fortunae reputatum est, id est, generalis morbus; sed hoc ab imperitis et calumniatoribus, qui vitam solent aliorum dente maledico lacerare.
4 Hi ergo mox ut imperium adepti sunt, foedus cum gente Gothorum pepigere, et nec longo intervallo utrisque regibus occumbentibus, Gallienus arripuit principatum.
Cassiodorus HOME